PANIS Fractio

PANIS Fractio
PANIS Fractio
ritus Eucharisticus a Matrhaeo, Marco, Luca expresse notatus, de DOMINO, Sacramentum hoc instituente, ἐυλογήσας ἔκλασε, quum benedixisset, fregit: Vel, ἐυχαριςτήσας ἔκλασε, postquam gratias egisset, fregit.
Eandem circumstantiam, ut apprime ad rem facientem, iisdem verbis Paulus expressit. Unde apud Patres, κλᾷν ἄρτον et κλάσις ἄρτου, de celebratione Eucharistiae: et sunt tam e Veteribus, quame Recentioribus, qui de Sacramento hoc interpretantur verba Lucae, et in Euangelio c. 24. v. 35. cognitus est ipsis in fractione panis: et in Actis c. 2. v. 42. ἦσαν προσκαρτεροῦντες τῇ κοινωνίᾳ καὶ τῇ κλάσει τοῦ ἄρτου; etc. 20. v. 7. quum essent congregati discipuli τοῦ κλάσαι ἄρτον, ad frangendum panem. In quo utroque Actorum loco, ipsam vocem Graecam Eucharistiae, in paraphrasi sua Syrus interpres usurpavit. Origo ceremoniae et phrasis a priscis Hebraeis, quibus, ut in V. T. saepius legitur, frangere panem, usitatissima locutio est, de cibum sumentibus, et frangere panem cum aliquo, est συνδειπνεῖν: atque ut Graeci a parte altera, potu nempe, totam actionem appellârunt συμπόσιον; sic Hebraei, ab esu et fractione Panis, totum convivium denotârunt, potum non excludentes, sed una sub voce panis Synecdochice comprehendentes. Quomodo Panem cum petimus quottidianum, in oratione Dominica, reliqua etiam ad victum necessaria una expetimus, a parte, quaeexcellit, totam sufficientiam significantes, ut ait Augustin. phrasin hanc Scripturae imitati Patres sunt non uno in loco: e quibus ignatius Ep. 221. Ἕνα ἄρτον, inquit, κλῶμεν, ὅ ἐςτι φάρμακον ἀθανασίας, ἀντίδοτος τοῦ μὴ ςθανεῖν: ubi ἄρτον κλᾷν, panem frangere, est communionem in synaxi celebrare. Dicit vero Ἕνα ἄρτον κλῶντες, unum panem frangentes, ut eos hortaretur ad unitatem colendam, praesertim in synaxibus, sub unius Episcopi ductu: Confer alium locum in Ep. ad Smyrnaeos. Idem Auctor in Ep. ad Philadelphienses, de Eucharistia loquens, verbum ςθρύπτεςθαι usurpat: Εἷς ἄρτος τοῖς πᾶσιν ἐθρύφθη, Unus panis omnibus est comminutus. Nam ςθρύπτεςθαι proprie de iis usurpatur, quae in partes minutas franguntur: e quo colligitur, partes, quae singulis fidelibus praebabantur, fuisse valde parvas; quam ob causam etiam sunt qui micas vocent, ut postea dicemus, in voce Partes. Sed et Augustinum in eam remuti videmus verbô comminuendi, Ep. 59. ad Paulin. Cum illud, quod et in Domini mensa benedicitur, et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, etc. Fregit autem DOMINUS et imitatione eius vetus Ecclesia Panem, non solum ut passionis illius symobolum esset fractio: sed etiam, ut τὰ κλάσματα, partes fractae Discipulis Fidelibusque porrigerentur. Ecclesiae Gothicae, quae diu Hispanias insederunt, in partes novem dividere consuevêre hostiam, easque certô ordine in patina dispositas: et quum DOMINI nostri in his terris agentis historiam essent novem hisce nominibus complexi; Corporatio, Nativitas, Circumcisio, Apparitio, Passio, Mors, Resurrectio, Gloria, Regnum: fractione panis usae sunt, ad commemorandam et memoriae altius imprimendam Christi historiam, novemque proin factae hostiae partibus novem haec nomina imposuerunt, uti legitur in Liturgia Mosarabica. Vide Isaac.
Casaubonum Exercitat. 16. §. 38. Addere placet, quae Car. du Fresne in Glossar. ex Dissertationibus sacris ac historicis ineditis Michaelis du Fresne Soc. iesu Presbyteri, fratris sui de Antiquis Sacramentorum ritibus etc. Dissert. 4. c. 2. adducit hanc in rem, ubi inter alia ista habet: Perdiu vero ista consuetudo tenuit in Ecclesia, ut panis Eucharisticus Christianis distribuendus in partes minutas tribueretur, quas vocant e re, Christique facto κλάσματα, h. e. fragmenta, ac μερίδας, nempe particulas potius, quam μέρη, partes: quia, ut aiunt Concilit Nicaeni Patres can. 5. Οὐ πολὺ λαμβάνομεν, ἀλλ᾿ ὀλίγον, ἵνα γνῶμεν ὅτι οὐκ εἰς πλησμονὴν ἀλλ᾿ εἰς ἁγιασμὸν illa capi inintelligamus. Hinc etiam forsan idioma manavit, Ecclesiarum Africanarum, cuius mentio fit apud Gratianum dist. 11. can. 58. qui haec Augustini verba refert: Nôrunt Fideles quemadmodum manducent carnem Christi: unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa Gratia (Eucharistia) partes vocantur. Hinc itaque Panis fractus, dictus postmodum Panis benedictus, qui in particulas dissectus fidelibus distribui solebat: Ἱεροῦ κλάσματος μετάληψις, Panis benedicti participatio, apud Pachymerem l. 7. c. 6. 15. et 22. et l. 8. c. 20. Quae particulae etiam plur. num. ἐυλογίαι dictae sunt. Clemens Constitut. l. 8. Τὰς περιούσας εν τοῖς μυςτικοῖς ἐυλογίας οἱ διάκονοι διανεμέτωσαν τῷ κλήρῳ, Quae fuerint reliquae benedictiones (i. e. particulae seu buccellae panis consecrati) eas Diaconi Clero distribuunto. Quomodo quoque appellata sunt ea panis κλάσματα, quae in veteri Ecclesia ad alias paroecias, aut ad peregrinos ἐπιδημοῦντας, ut dictum, mitti solebant. Similiter etiam Latini Eulogias dixêre frusta Panis benedicti quidem, sed non in usum Eucharistiae; quae et absentibus et Catechumenis, ius sumendae Eucharistiae non habentibus, mittebantur, ut ipsis essent vice Sacramenti: quem Panem quoque κλαςτὸν et κατάκλαςτον dixêre, propter fractionem, quam videntur in eo dividendo observâsse, sicut observabatur in Eucharistiae distributione. Exstatque ea vox non semel in Canonico Iure Graecorum; ut et in Demetrii Chomateni Respons. apud Leun clavium p. 320. ubi quaeritur, an Graecus Sacerdos Latino, qui Sacris interfuisset, debeat μεταδοῦναι κατακλάςτου, dare partem panis benedicti? Hanc vero mittendi Eulogias consuetudinem, diu fuisse in Gallia frequentem, testatur Gregorius Turonensis, Aliique, quos laudat Pithoeus Not. ad Capitul. Car. Magni; eaque in re usitatas formulas in Marculfo a se edito, publicavit Hier. Binonius. Vide iterum Casaubonum Exercit. d. §. 34. Sed et Fractio Panis dicebatur, Eulogiarum benedictio, quae a Presbyteris vel Episcopis fiebat ante cibi sumptionem seu prandium; quas eulogias amicis vel convivis, in communionis symbolum distribuebant. Unde modo laudatus Gregorius in Vitis Patrum c. 6. dixit: Pane confractô communionem largiris: Et Theodorus Cantuar. Archiep. in
Capitul. c. 95. Fractâ oblatione communicare. Idem c. 5. Cum Graecis non frangunt panem sanctum, nec collectionem dicunt, vel Dominus vobiscum, Diacones, nec Completum. Hincmarus Remens. in Capitulis ad Presbyteros parochiae suae c. 16. ubi de Conventibus et Gildoniis Presbyterorum in quibus reconciliantur, qui in vicem dissident: Et post debitas admonitiones, qui
voluerint. eulogias a Presbytero accipiant, et panem tantum frangentes, singuli singulos bibere accipiant etc. Vide plura hanc in rem supra: uti de Panis fractione, inter nuptiales Moscorum ritus, supra itidem, ubi de Nuptialibus moribus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Fractio Panis — • The name given to a fresco in the so called Capella Greca in the catacomb of St. Priscilla Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Fractio Panis     Fractio Panis      …   Catholic encyclopedia

  • Fractio Panis — (Latin: Breaking of Bread ) is the name given to a fresco in the Greek Chapel ( Capella Greca ) in the Catacomb of Priscilla, situated on the Via Salaria Nova in Rome. The fresco, like the whole of the decorations of the chapel, dates from the… …   Wikipedia

  • Early Symbols of the Eucharist —     Early Symbols of the Eucharist     † Catholic Encyclopedia ► Early Symbols of the Eucharist     Among the symbols employed by the Christians of the first ages in decorating their tombs, those which relate to the Eucharist hold a place of the… …   Catholic encyclopedia

  • Early Roman Christian Cemeteries —     Early Roman Christian Cemeteries     † Catholic Encyclopedia ► Early Roman Christian Cemeteries     This article treats briefly of the individual catacomb cemeteries in the vicinity of Rome. For general information on the Roman catacombs, see …   Catholic encyclopedia

  • History of the Christian Altar —     History of the Christian Altar     † Catholic Encyclopedia ► History of the Christian Altar      The Christian altar consists of an elevated surface, tabular in form, on which the Sacrifice of the Mass is offered. The earliest Scripture… …   Catholic encyclopedia

  • Sacrifice of the Mass — • The word Mass (missa) first established itself as the general designation for the Eucharistic Sacrifice in the West after the time of Pope Gregory the Great, the early Church having used the expression the breaking of bread (fractio panis) or… …   Catholic encyclopedia

  • Acolyte — • A cleric promoted to the fourth and highest minor order in the Latin Church, ranking next to a subdeacon Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Acolyte     Acolyte      …   Catholic encyclopedia

  • Martyr — • The Greek word martus signifies a witness who testifies to a fact of which he has knowledge from personal observation. The term martyr came to be exclusively applied to those who had died for the faith Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006 …   Catholic encyclopedia

  • Christian Archaeology —     Christian Archaeology     † Catholic Encyclopedia ► Christian Archaeology     Christian archaeology is that branch of the science of archaeology the object of which is the study of ancient Christian monuments. The modern historian who… …   Catholic encyclopedia

  • The Real Presence of Christ in the Eucharist —     The Real Presence of Christ in the Eucharist     † Catholic Encyclopedia ► The Real Presence of Christ in the Eucharist     In this article we shall consider:     ♦ the fact of the Real Presence, which is, indeed, the central dogma;     ♦ the …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”